monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 14
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi. Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec nocturna transeat iniquitas . 'Habemus enim, ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris' . Mane ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus quod in saeculo credimus. 'Mane' enim 'exaudies vocem meam; mane astabo tibi et contemplabor' . 'Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi.' Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus . Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies. 'Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.'